1. Aquila saepe alaudas agitabat et acutis falculis suis eas arripiebat. Aquila igitur a timidis alaudis valde timebatur. Sed mox alaudae aquilae insidias vitare rapidā fugā didicerunt. Tum apuila fallaciam adhivet. Venit ad eas et dicit: <<Cur sollicutam vitam ducitis? Reginam vestram me facite! Tutam vitam agite! Nam ego alaudas defendere possum et vitam laetam praestare>>. Illae,quae stultae sunt,aquilae callidae credunt et eam ut reginam accipiunt. At illa,ut regina creatur,potentiam suam exercere incipit et miseras alaudas singulas devorare. Tunc una de superstitibus sic exclanat: <<Quam stultae sumus! Vitam laetam desiderabamus et nos aquilae malae commisimus. Nunc merito poenam stultitiae nostrae luimus>>.
2. Romae incolae Fortunam colunt et deam velut feminam in magnis statuis effingunt. In dextra cornucopiam tenet ac pecuniam,opulentiam,gloriam et potentiam fortuito spargit. Fortuna enim caeca est, iusitiam omnino ignorat, miserucordiae non obtemperat. Nunc bona et prospera, nunc mala et adversa apparet: matronae igitur puellaeque Fortunam celebrant, aras dicant et deae benevolentiam invocant. Sed raro Fortuna vitam beatam parat, saepe inimicitiarum atque invidiae causa est. Itaque si ("se", congiunzione condizionale) opulentiam desideratis,puellae, industriam, prudentiam, diligentiam colite!
Vă mulțumim pentru vizita pe site-ul nostru dedicat Latina. Sperăm că informațiile oferite v-au fost de ajutor. Nu ezitați să ne contactați pentru orice întrebare sau dacă aveți nevoie de asistență suplimentară. Vă așteptăm cu drag data viitoare și nu uitați să ne adăugați la favorite!